CAMERARIUS

CAMERARIUS
CAMERARIUS
in Regno Angliae, idem cum Cambellano seu Cubivulario est, apud Fletam, l. 2. c. 6. §. 2. Vide supra. In Regno Scotiae, idem est, qui Iustitiarius itinerans dicitur in Anglia: Is enim certis anni tempporibus totam Scotiam peragrat et in delicta incolarum exterorumque, praesertim Artificum, ut Brassiatorum, Pistorum, Carnificum, Appretiatorum carnium, Gustatorum cerevisiae, Piscatorum, Molendinariorum aliorumque inquirit; de stateris, ulnis et ponderibus cognoscit, multas imponit, etc. quae quidem Regni pera??? Iter Camerariae vel Camerarii nuncupatur, in LL. Scoticis a ???o cditis, in quo opere cognitio et iurisdictio eius pluribus delcribitur. In Aula Pontificia, Apostolici cognomen habet, sicque dicitur, qui pecuniarum et Ecclesiae Romanae thesauri curam gerit: quod officium, Archidiacom exstinctô nomine, a Gregoriao VII. Pontif. institutum esse, tradit Onuphrius Panvinius. In Monasteriis officium est, ad quod pertinent omnes census et reditus Monasterii, sive de villis, sive de terris, sive de molendinis, sive de aliis rebus quibuslibet, ut (Camerarius) eos tempore statutô et percipiat et requirat. Horrea etiam et aratra et terrae arabiles et coeterae culturae Monasterii, nec non et pecora et omnes
nutriturae communes ad eius curam spectant, ut ipse provideat, quae in his omnibus instaurandis et exercendis sive conservandis, necessaria sunt, etc. Lib. Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 10. apud Car. du Fresne. Eiusdem est, procurare omnia vestimenta et calceamenta et lectos et stramenta lectorum -- rasoria et forsices, tersoria ad radendum -- dat ferra, quibus ferrantur equi Abbatis et Prioris et omnium Hospitum, etc. apud Lanfrancum in Deoretis pro Ord. Benedict. Aliter Provisor dictus, apud Hugonem Abbatem in Statutis Clumac. cui Subcamerarius, qui cellarii, granarii, horrei et stabuli quoque curam sibi commissam habet, inservit. De Camerarii dignitate, in Ecclesiis Cathedralibus vide Statuta Ecclesiae Londinensis in Monastico Angl. Tom. III. de Triscamerario, quod nomen est dignitatis Palatinae Camerarii dignitate inferioris, infra etc. De Camerariis inprimis Franciae ut aliquid addam, dignitas ea est in Palatiis Regum, cui Camerae Regiae, i.e. Thesauri seu Cimeliarchii Regii cura incumbebat; de qua sic Hincmarus Remens. de Ordine Pal. c. 22. De honestate vero Palatii, seu specialiter ornamento Regali, nec non et de donis annuis militum, absque cibo et potu, vel equis, ad Reginam praecipue et sub ipsa ad Camerarium pertinebat: et secundum cuiusque rei qualitatem, ipsorum sollicitudo erat, ut tempore congruô semper sutura prospicerent, ne quid -- opportunô tempore defuisset. De donis vero diversarum Legationum, ad Camerarium respiciebat, nisi sorte iubente Rege tale aliquid esset, quod Reginae ad tractandum cum ipso congrueret. Ockam cap. de Scaccario, Officium Camerariorum in recepta consistit in tribus, scilicet claves arcarum -- baiulant, pecuniam numeratam ponderant et per centenas libras in forulis mittunt. Vide quoque Gregor. Turonens. Histor. l. 4. c. 26. et l. 6. c. 45. equibus colligas, apud Francos non unicum in Palatio Camerarium fuisse, nisi ii fuerint Camerarii Provinciarum, de quibus infra. Habuêre porro Camerarios Franciae Reges usque ad Franciscum I. qui, post mortem Caroli Ducis Aurelianensis filii sui, quem post obitum Caroli Borboniae Ducis, Camerarium constituerat, dignitatem hanc suppressit. Vide Tillium et plura hanc in rem, apud Car. du Fresne in Glossar. e quo etiam haec subnectimus:
Camerarii aliquot Regum Franciae I. et II. stirpis.
Talto, sub Dagoberto Rege memoratur Ratperto de Casib. S. Galli c. 1. Vandalmarus, sub Guntranno Rege apud Fredegarium c. 4. Reginardus, Praepositus Camerae Regiae sub Ludovico Pio, in Vita eius A. C. 817. Tanculfus, sub eod. apud Ardonem in Vita S. Benedicti Anianensis Abbatis. Bernardus Comes Barcinonensis et Dux Septimaniae in eadem Vita Ludovici Pii, et apud Eginhardum, Nithardum, aliso. Ingelrannus Comes sub Carolo Calvo, apud Aimoini Continuat. l. 5. c. 32. Theodoricus, sub Ludovico II. in Annal. Bertini, A. C. 878. 879. etc. Porro sub secunda Regum horum stirpe, erant Nuntii Camerae, quibus provinciarum et urbium, ad Fiscum Regium, Cameram dictum, spectantium, cura demandabatur; erantque veluti Procuratores Fisci in illis, arque cum Ducibus aequatam habebant potestatem. Sic dicti, quod a Camera, seu Camerario Regio, in provincias mitterentur, essentque quasi Missi Camerae. Ekkehardus Iunior de Casibus S. Galli, c. 1. Nondum -- Suevia in Ducatum erat redacta, sed Fisco Regio peculiariter parebat, sicut hodie et Francia. Procurabant ambas Camerae, quos sic vocabant, Nuntii. Ibidem, Huic-- cum aliqua Potamum Camerae Nuntiorum iuris oppidum pertinentia a Regibus darentur, etc. Quod Camerarios tertae Regum stirpis concernit; recensent eos passim veteres Chartae et Scriptores, quos consule. Camerarios Provinciarum in Regno Siculo et Neapolitano eosdem cum Camerae Nuntiis praefatis, facit Car. du Fresne laudatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Camerarius — ist die Bezeichnung eines Kloster oder Stiftsamtes, siehe Kämmerer und der Name folgender Personen und Familien: der Bamberger und Nürnberger Patrizierfamilie Kammermeister, Camerarius genannt Elias Rudolf Camerarius (1641–1695), Arzt Heinrich… …   Deutsch Wikipedia

  • CAMERARIUS (R. J.) — CAMERARIUS RUDOLPH JACOB (1665 1721) D’une famille d’intellectuels, Rudolf Camerarius est le fils d’Elias Rudolph, docteur en philosophie et en médecine, qui fut professeur, puis recteur de l’université de Tübingen et membre de la célèbre… …   Encyclopédie Universelle

  • Camerarius — is a surname, meaning Chamberlain, and may refer to:* Elias Rudolph Camerarius Sr. * Elias Rudolph Camerarius Jr. * Joachim Camerarius * Rudolf Jakob Camerarius (1665 1721), German botanist and physicianCamerarius could also refer to several… …   Wikipedia

  • Camerarĭus [1] — Camerarĭus (lat.), 1) Aufseher des Schatzes, der erste Beamte im Palaste der fränkischen Könige; 2) in Schottland Magistrat, der in dem Lande umherreiste, um Gericht zu halten u. die Polizei zu untersuchen; 3) in einigen Städten der Vorsteher od …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Camerarĭus [2] — Camerarĭus, 1) Joachim I., geb. 12. April 1500 in Bamberg, stammte aus einem alten kärnthnischen Geschlecht, das sich eigentlich Liebhard, seit etwa 1100 als Kammermeister der Bischöfe von Bamberg, Kammermeister nannte, was C. latinisirte. C.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Camerarĭus [1] — Camerarĭus (lat., »Kämmerer«), Aufseher des Schatzes der fränkischen Könige, Vorsteher der päpstlichen Schatzkammer, überhaupt Bezeichnung eines Vermögensverwalters, z. B. bei Dom und Ruralkapiteln; in Schottland ehedem ein umherreisender… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Camerarĭus [2] — Camerarĭus, 1) Joachim, eigentlich Liebhard, gewöhnlich aber Kammermeister (latin. C.) genannt (nach dem in der Familie erblichen Amt eines bischöflichen Kämmerers), Humanist, geb. 12. April 1500 in Bamberg, gest. 17. April 1574 in Leipzig,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Camerarius — Camerarĭus (lat.), Aufseher des Schatzes, Kämmerer …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Camerarius [2] — Camerarĭus, Joachim, eigentlich Liebhard, Humanist, geb. 12. April 1500 in Bamberg, 1535 Prof. in Tübingen, 1541 zu Leipzig, gest. das. 17. April 1574 …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Camerarius [1] — Camerarius, Joachim, eigentlich Liebhard, geb. 1500 zu Bamberg, wurde 1526 zu Nürnberg Lehrer der lat. und griech. Sprache, folgte später einem Rufe nach Leipzig, wo er 1574 st. C. hat sich um die class. Bildung durch die Herausgabe latein.… …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”